I. 5. Non absque Theseo. xxvii

Οὐκ ἄνευ Θησέος, id est Haud absque Theseo, cum significamus rem alieno auxilio confici aut cum significamus rerum omnium communionem ac societatem. Nam Zenodotus scribit Theseum permultis viris fortissimis in certaminibus auxilio fuisse, quippe qui et Meleagro adfuit in conficiendo apro Calydonio auxiliatus et Pirithoo pugnanti cum Centauris, item Herculi cum Amazonibus belligeranti. Fabula de apro sic habet : Oeneus, Meleagri pater, cum de primitiis anni proventus diis libans Artemidem praeterisset, illa irata aprum immanem in agros Calydonios immisit omnia populantem ; ad quem conficiendum Oeneus praestantissimum quemque excivit praemiis ad id propositis. Inter multos certavit et Meleager, qui et beluam confecit sed accersito ad auxilium Theseo. Reliquum fabulae nihil ad proverbii sensum attinet. De Pirithoo sic fertur : Pirithous, Hippodamiae procus, Centauros, quod essent sponsae cognati, convivio accepit. Qui simul atque mero incaluissent, sponsae vim adferre coeperunt. Coorta pugna Theseus Pirithoo auxilium ferens complureis Centauros trucidavit. De Hercule sic narrant : Cum Eurystheus Herculi injunxissent, ut Hippolytae Amazonum reginae balteum adimeret, atque ille pacta facturus esset profectus, Juno semper illi infesta induta formam Amazonis famam passim dissipavit adventare hospitem vel verius hostem, qui violata regina balteum, quem gestabat insigne regni, per vim eriperet. Quod ubi auditum esset, Amazones in Herculem parant arma. Hercules ratus haec non errore, sed dolo geri, Hippolyta occisa baltheum abstulit. Deinde quo magis ulcisceretur Amazonas, bello eas adortus est et oppressit, sed Thesei adjutus opera. Refertur hoc adagium et a Plutarcho in ejus vita significatque Theseum, sicuti dictum est, multis auxilio fuisse, tamen ex plerisque certaminibus nullum retulisse praemium, atque hujus rei citat auctorem Herodotum. Allusit ad proverbium Aristides in oratione ad Thebanos de auxiliis : Καὶ ὅτε τοίνυν Ἡρακλεῖ φίλου ἐδέησε, Θησεὺς αὐτὸν Ἀθήναζε ἀγαγὼν ἀνακτᾶται, id est Cumque sane et ipsi Herculi opus esset amico, Theseus illum Athenas deductum refovet refocillatque. Proinde quoties facinus aliquod alieno nomine celebratur alterius tamen opera potissimum peractum, veluti si quis librum suo nomine publicet, in quo sit doctioris alicujus adjutus opera, concinne notabitur hoc adagio : Οὐκ ἄνευ Θησέος, id est Haud absque Theseo ; aut si quis dicat nullam fortunam sibi jucundam esse posse ἄνευ Θησέος.

Index Adagiorum