I. 5. Necessarium malum. xxvi

Huic finitum est illud : Ἀναγκαῖον κακόν, id est Necessarium malum, de iis, quos neque rejicere possis, quod quibusdam in rebus opus sit eorum opera, neque commode ferre, quod viri sint improbi. Natum videtur ex Hybraeae cujusdam apophthegmate, de quo meminit Strabo libro XIV. Cum haberet Euthydamus tyrannicum quiddam multis alioqui nominibus utilis civitati, ita ut cum vitiis virtutes paria facere viderentur, Hybraeas orator in oratione quadam sic de illo locutus est : Malum es, inquit, civitatis necessarium ; nam nec tecum vivere possumus nec sine te. Alexander item Severus imperator rationales, quos tollere decreverat, posteaquam perpendisset eos citra reipublicae incommodum tolli non posse, necessarium malum appellabat. Hujusmodi fuit et P. Cornelius Rufus, furax quidem et impendio avarus, sed idem egregius imperator, a quo Fabricius Luscinus compilari maluit quam sub hasta venire, quemadmodum refert Gellius libro IV et Cicero De oratore libro II. Torqueri poterit et in uxores, cum quibus incommode vivitur, sed absque his respublica omnino consistere non potest. Potest et ad rem accommodari ; veluti si quis dicat pharmacon, rem quidem molestam, necessarium tamen. Euripides in Oreste :

Ἀνιαρὸν ὂν τὸ κτῆμ᾿, ἀναγκαῖον δ᾿ ὂμως,

id est

Molesta cum sit res, necessaria tamen.

Non abhorret ab hac forma, quod Plinius scribit oraculo proditum fuisse, lib. XVIII, cap. VI. Quonam igitur, inquit, modo utilissime coluntur agri ? Ex oraculo scilicet, malis bonis. Hoc velut aenigmate significatum est agros quam minimo potest impendio colendos esse.

Index Adagiorum