I. 5Auribus lupum teneo.xxv
Extat apud Terentium in Phormione : Antiphoni adulescenti uxor erat domi, quam nec ejicere poterat, vel quia non libebat quod in eam deperiret vel quod integrum non erat, cum esset judicum sententiis addicta, neque rursum retinere quibat propter patris violentiam. Et cum a patruele felix diceretur, ut qui domi possideret id quod amabat,
[Phorm., 507] Nam neque quomodo amittam a me invenio neque uti retineam scio.Immo, inquit, quod aiunt, auribus teneo lupum.
Moxque leno quasi referens paroemiam ait sibi idem usu venire in Phaedria, quem neque retinere poterat, qui nihil numerabat, neque repellere, quod esset improbe blandus ac monteis aureos polliceretur. Donatus Graecam paroemiam Graecis adscribit verbis : Τῶν ὤτων ἔχω τὸν λύκον· οὔτ᾿ ἔχειν οὔτ᾿ ἀφεῖναι δύναμαι, [Comm. Phorm., 506] id est Auribus lupum teneo : neque retinere neque amittere possum. Suetonius in Tibero : Cunctandi causa erat metus undique imminentium discriminum, ut saepe lupum tenere se auribus diceret. [Tib., 25, 1] Plutarchus in Praeceptis civilibus : Λύκον οὔ φασιν τῶν ὤτων κρατεῖν, [Praec. ger. reip., 802d] id est Aiunt lupum non posse teneri auribus, cum homines hac parte maxime ducantur, nimirum persuasione. Dicitur in eos, qui ejusmodi negotio involvuntur, quod neque relinquere sit integrum neque tolerari possit. Videtur ab eventu quopiam natum ut alia pleraque. Aut inde certe, quod ut lepus auribus quippe praelongis commodissime tenetur, ita lupus quod aures habet pro corpore breviores, teneri iis non potest neque rursum citra summum periculum e manibus dimitti belua tam mordax. Caecilius apud A. Gellium lib. XX, cap. IX eandem sententiam, sed citra metaphoram extulit,
[Noct. Att., XV, 9, 1] Huc allusit Theognis, etiam si alienius :Nam hi sunt, inquit, amici pessimi, fronte hilaro,
Corde tristi, quos neque ut apprehendas neque ut
Amittas scias.
[Eleg., 1, 1091] id estἈργαλέως μοι θυμὸς ἔχει περὶ σῆς φιλότητος·
Οὔτε γὰρ ἐχθαίρεν οὔτε φιλεῖν δύναμαι,
Unde videtur illud effictum :Pectora nostras tui quam mire amor afficit, ut quem
Non odisse queam, sed nec amare queam.
[Epigr., XII, 47, 2] Refertur et a M. Varrone pro exemplo adagionis : Auribus lupum teneo. [Ling. Lat., 7, 31]Nec tecum possum vivere nec sine te.