Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 420

I. 5Flamma fumo est proxima.xx

Apud Plautum extat in Curculione : Flamma fumo est proxima. [Curc., 53] Commonet adagium periculum mature fugiendum esse, quique malum evitare cupiat, ei vitandam prius occasionem. Ut qui corrumpi nolit, ab improborum abstineat consuetudine ; qui cum puella cubare nolit, ne det osculum. Nam et illud protinus addit poeta :

Fumo comburi nihil potest, flamma potest.

[Curc., 54] Fumus enim indicium est flammae mox erupturae.