I. 5. Simulare cupressum. xix

Horatius in Arte poetica :

Et fortasse cupressum

Scis simulare ; quid hoc, si fractis enatat expes

Navibus aere dato ?

Acron proverbium esse admonet, ortum ab imperito quopiam pictore, qui praeter cupressum nihil noverat pingere. A quo cum naufragus quidam petisset, ut vultum suum exprimeret ac naufragium suum depingeret, interrogavit ille, num ex cupresso vellet aliquid adjici. Res ea primum in jocum, deinde etiam in adagionem abiit. Concinne usurpabitur in eos, qui quod didicerunt, id ubique intempestiviter inculcant, cum ad rem nihil attineat.

Index Adagiorum