I. 5. Multa novit vulpes, verum echinus unum magnum. xviii

Πόλλ᾿ οἶδ᾿ ἀλώπηξ, ἀλλ᾿ ἐχῖνος ἓν μέγα, id est

Ars multa vulpi, ast una echino maxima.

Zenodotus hunc senarium ex Archilocho citat. Dicitur in astutos et variis consutos dolis. Vel potius, ubi significabimus, quosdam unica astutia plus efficere, quam alios diversis technis. Nam vulpes multijugis dolis se tuetur adversus venatores et tamen haud raro capitur. Echinus, quem opinor herinaceum esse, (nam hoc loco de terrestri, non de pisce fit mentio) unica dumtaxat arte tutus est adversus canum morsus. Siquidem spinis suis semet involuit in pilae speciem, ut nulla ex parte morsu prendi queat. Citantur apud eundem Zenodotum hujusmodi quidam versus ex Ione Chio, tragico poeta, quos eosdem ex eodem citat in Sermonibus convivialibus Athenaeus e tragoedia, cui titulus Phoenicia :

Ἀλλ᾿ ἔν γε χέρσῳ τὰς λέοντος ᾔνεσα,

Καὶ τὰς ἐχίνου μᾶλλον οἰζυρὰς τέχνας·

Ὃς εὖτ᾿ ἂν ἄλλων θηρίων ὀσμὴν μάθῃ,

Στρόβυλος ἀμφ᾿ ἄκανθαν εἱλίξας δέμας

Κεῖται δακεῖν τε καὶ θιγεῖν ἀμήχανος,

id est

Leonis artes in solo sane probo,

At magis echini comprobo miseros dolos,

Qui simul odorem beluarum senserit,

Se contrahit spinis operto corpore,

Tutus jacens morsuque tactuque omnium.

Refertur proverbium ac simul ad carmen alludit Plutarchus in commentario, cui titulus Πότερα τῶν ζῴων φρονιμώτερα, χερσαῖα ἢ θαλάσσια, id est Utra animantia prudentiora terrestria an marina. Ejus verba subscribam :

Τῶν δὲ χερσαίων ἐχίνων ἡ μὲν ὑπὲρ αὑτῶν ἄμυνα καὶ φυλακὴ παροιμίαν πεποίηκε,

Πόλλ᾿ οἶδ᾿ ἀλώπηξ, ἀλλ᾿ ἐχῖνος ἓν μέγα·

προσιούσης γὰρ αὐτῆς, ὥς φασιν, οἷον

Στρόβυλος ἀμφ᾿ ἄκανθαν εἱλίξας δέμας,

Κεῖται θιγεῖν τε καὶ δακεῖν ἀμήχανος,

id est

Jam vero terrestrium echinorum in tuenda servandaque incolumitate sua sollertia proverbio locum fecit,

Ars varia vulpi, ast una echino maxima ;

siquidem cum illa aggreditur, quemadmodum aiunt,

Flexibile spinis corpus obvolvens suis,

Tutus jacet, sic ut nec ore tangier

Ulla queat ratione nec morderier.

Plutarchus, aut quisquis est ejus operis auctor versibus intermiscuit sua quaedam verba. Ne quis id errore nostro factum suspicetur ! Sed omnium copiosissime hujus animantis ingenium et astutiam describit Plinius libro octavo capite trigesimoseptimo. Praeparant, inquit, et herinacei cibos ac volutati supra jacentia poma affixa spinis, unum non amplius ore tenentes portant in cavas arbores. Iidem mutationem aquilonis in austrum condentes se in cubile praesagiunt. Ubi vero sensere venantem, contracto ore, pedibus, ac omni parte inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, convolvuntur in formam pilae, ne quid comprehendi possit praeter aculeos. In desperatione vero urinam ex se reddunt tabificam tergori suo spinisque noxiam. Reliqua qui cupiet cognoscere, e loco, quem indicavimus, petat. Haec ad proverbii sensum potissimum attinebant. Celebre est et piscis echini ingenium, qui saevitiam maris praesagiens correptis lapillis operit sese, ut mobilitatem stabiliat pondere, ne nimia volutatione atterat spinas ; quod aspicientes nautae pluribus mox ancoris navigia infrenant. Auctor Plinius libro nono, capite trigesimoprimo. Vulpem autem versipellem esse, variis instructam artibus cum alii complures apologi tum ille peculiariter indicat, qui refertur a Plutarcho in Moralibus : Cum aliquando pardus vulpem prae se contemneret, quod ipse pellem haberet omnigenis colorum maculis variegatam, respondit vulpes, sibi id decoris in animo esse, quod illi esset in cute neque vero paulo satius esse ingenio praeditum esse vafro quam cute versicolore. Graeci solertem ac variis armatum dolis ποικιλόφρονα vocant et ποικιλομῆτιν, Latini vafrum et versipellem. Narratur et alius quidam apologus, ab hoc proverbio non multum abludens. Cum aliquando vulpes in colloquio, quod illi erat cum fele, jactaret sibi varias esse technas, adeo ut vel peram haberet dolis refertam, feles autem responderet sibi unicam dumtaxat artem esse, cui fideret, si quid existeret discriminis, inter confabulandum repente canum accurentium tumultus auditur. Ibi feles in arborem altissimam subsiliit, cum vulpes interim a canum agmine cincta capitur. Innuit fabula praestabilius esse nonnunquam unicum habere consilium, modo id sit verum et efficax, quam plures dolos consiliaque frivola. Veluti si quis pauper multijugis artibus sollicitaret animum puellae, dives autem unum hoc haberet, quod est apud Ovidium quantumlibet accipe, recte dixeris :

Πόλλ᾿ οἶδ᾿ ἀλώπηξ, ἀλλ᾿ ἐχῖνος ἓν μέγα.

Index Adagiorum