I. 5. Zonam perdidit. xvi

Zonam perdidit. Castrense proverbium in ἀχρημάτους, id est eos, qui nihil habent nummorum : a Graeca quadam fabula tractum Acron admonet ; Porphyrion a militum consuetudine, qui quidquid habent, in zona secum portant. Cujusmodi sane hominem perquam venuste describit Lucilius, citante Nonio :

Cui neque jumentum est nec servus nec comes ullus,

Bulgam et quicquid habet nummorum secum habet omne,

Cum bulga coenat, dormit, lavat, omnis in uva

Spes hominis bulga, hac devincta est caetera vita.

Nam bulgam appellat Lucilius folliculum sive crumenam et sacculum de brachio propendentem. Sic enim et Horatius :

Suspensi laevo tabulas loculosque lacerto.

Tametsi Festus bulgam Gallicum vocabulum autumat. Consimili modo Gracchus loquitur apud Gellium : Cum Roma profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inaneis retuli. Horatius in Epistolis : Ibit eo quo vis, qui zonam perdidit. Plautus in Poenulo :

Tu, qui zonam non habes,

Quid in hanc venistis urbem ? aut quid quaeritis ?

In quibus Plauti verbis duplex est allusio et ad vestem Poenorum more discinctam et ad pecuniam quae in zona gestatur, citra quam in urbe sumptuosa non sat commode vivitur. Pescennius Niger apud Spartianum vetuit, ne milites zonam secum deferrent in bellum, sed si quid haberent pecuniae, publice commodarent recepturi post praelium : simul et ipsis luxuriei materiam eripiens et hosti praedam, si quid adversi evenisset. Est apud Lampridium in Alexandro : Miles non timet, nisi vestitus, calceatus, armatus et habens aliquid in zona.

Index Adagiorum