V. 2. Oculis ferre et similia. l

Proverbialia sunt et illa : oculis ferre, in sinu ferre, si quis quem insigniter amat fovetque. Translatum a matribus tenere liberos suos amantibus, a quibus non dimovent oculos, sollicitae ne quid illis accidat incommodi, gestantque in sinu atque in complexu. Exempla utriusque sunt apud M. Tullium crebra. Non dissimile est quod est apud Platonem libro De republica X : ἐπὶ ταῖς κεφαλαῖς περιφέρειν, id est super capita ferre : Καὶ ἐπὶ ταύτῃ τῇ σοφίᾳ οὕτω σφόδρα φιλοῦνται, ὥστε μόνον οὐ ἐπὶ ταῖς κεφαλαῖς περιφέρουσιν αὐτοὺς οἱ ἑταῖροι, id est Et ob hanc sapientiam in tantum amantur ut sectatores eos tantum non in capitibus circumferant.

Index Adagiorum