V. 2. Χαρωνῖται. xlix

Olim Charonitarum cognomen apud Romanos populari joco tributum est iis qui ex defuncti commentariis tuebantur quod perperam agebant. Hinc ortum : cum M. Antonius oratione funebri prolataque C. Caesaris veste populum in ejus interfectores concitasset, arripuit Caesaris commentarios, in quibus acta illius continebantur, iisque asscripsit quae libuit. Atque horum auctoritate se facere simulabat quicquid agebat, aliis tribuens magistratus, alios ab exilio revocans, alios e vinculis liberans. Hi omneis, quoniam se defuncti commentariis excusabant, vulgari joco dicti sunt Χαρωνῖται, ut refert Plutarchus in vita M. Antonii. Simili artificio quidam abutuntur testamentis, in quos competet itidem cognomen.

Index Adagiorum