V. 2. Aetoli. xlviii

Αἰτωλιταί dicti sunt olim joco proverbiali qui juxta mores Aetolorum petaces essent et improbi. Allusum est enim ad vocem. Quemadmodum avidi munerum Dorice loqui dicebantur, sic Αἰτωλοί dicti videntur, quod omnia petant, παρὰ τὸ ὅλον αἰτεῖν. Meminit Stephanus.

Index Adagiorum