V. 2. Δωριάζειν. xlvii

Δωριάζειν olim dicebantur qui corpore parum decore nudato incedebant. Ductum a virginibus quae in Peloponeso discinctae et absque tunicis esse consueverunt, tantum pallio tectae utrimque fenestrato, per quod patebant nuda corporis. Apud Lacedaemonios autem virgines certis diebus totae nudae incedebant. De Romanorum multiciis pellucentibus multa queritur Juvenalis.

Index Adagiorum