V. 2. Ἀπάλαιστοι. xl

Motus et homines inconditos et arte carentes M. Tullius in eodem opere testatur a Graecis appellari ἀπαλαίστους, quasi dicas a palaestra alienos, quod in palaestra exercitati etiam in caeteris actionibus venustatem quandam habent, quemadmodum indicat in Oratore ad Brutum : Non, inquit, ut in ea tamen omnia sint, sed ut sic adjuvent ut palaestra histrionem. Talis est saltatio Cyclopica et Sileni. Verba Ciceronis asscribam : Itaque, qualis eorum motus quos ἀπαλαίστους Graeci vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias. In libro De optimo genere dicendi dixit palaestrice spaciari pro decoro numerosoque gestu incedere. Haec, inquit, vitaverunt fere omneis qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice, sed quatenus voluerunt sani et sacri dumtaxat habeantur, sed ita, palaestrice in xysto spaciari ut liceat, non ut ab Olympiis coronam petant. Quin hoc ipsum ab Olympiis coronam petere proverbii speciem habet pro eo quod est : e rebus arduis magnam ac solidam affectare laudem, hoc est : in causis seriis et gravibus vincere. Qui privatim in porticibus ad voluptatem disserunt in xysto spaciantur, qui in foro causas graves agunt in solem et pulverem prodeunt, magnum periculum magnae laudis spe suscipientes.

Index Adagiorum