I. 5. Acanthia cicada. xiv

Ἀκάνθιος τέττιξ, id est, Acanthia cicada, in indoctos atque infantes aut musices ignaros torqueri proverbio solitum. Auctor est Stephanus Byzantius juxta oppidum Aetoliae Acanthum cicadas alibi vocales mutas esse, atque hinc ortum adagium, cujus auctorem citat Simonidem. Plinius Naturalis historiae libro undecimo capite vigesimoseptimo scribit in agro Rhegino cicadas omneis silere, ultra flumen in Locris canere. Idem testatur Pausanias libro rerum Eliacarum secundo. Strabo libro Geographiae sexto refert Rheginum agrum a Locrensi dirimi fluvio, cui nomen Alex, cicadas autem, quae in Locrensi versentur ripa, sonantius stridere, cum in Rhegina sint mutae. Hujus rei hanc esse causam coniectat, quod Rheginorum regio, cum sit umbrosa, atque opaca, cicadarum pelliculas humore torpefaciat. Easdem in agro Locrensi, quod sit aprica solis arefactas aestu, stridorem aptius emittere. Auget autem miraculum Rheginensium cicadarum etiam fabulose celebrata vocalitas vicinarum. Nam idem Strabo Timaeum citat auctorem, quondam in Pythiorum certamine Eunomum Locrensem et Rheginensem Aristonem in canendi certamen venisse ; Aristonem Apollinem invocasse Delphicum, ut sibi canenti foret auxilio, quod a Delphis Rheginenses olim essent profecti. Eunomus respondit Rheginensibus ne certandum quidem omnino de musica, apud quos cicada vocalissimum animal voce careret. Utrisque certantibus, cum in Eunomi cithara una inter canendum chorda frangeretur, cicada supervolans astitit, ac vocem alioqui defuturam suo cantu supplevit. Atque ita victor declaratus statuam citharoedi posuit cum cicada citharae insidente. Hujusmodi ferme tradit Strabo.

Index Adagiorum