V. 2. Uni cum duobus non est pugnandum. xxx

In eadem Chrysothemis Electrae sorori et choro concorditer hortantibus ita respondet :

Δράσω· τὸ γὰρ δίκαιον οὐκ ἔχει λόγον

Δυοῖν ἐρίζειν,

id est

Factura sum. Non aequum enim est resistere

Unam duabus.

Affine est illi Ne Hercules quidem adversus duos. Huc allusit et Catullus in Epithalamio : Noli pugnare duobus.

Index Adagiorum