V. 2. In arduis cunctanter agendum. xxviii

Ibidem Electrae querenti de fratre :

Φησίν γε· φάσκων δ᾿ οὐδὲν ὧν λέγει ποῖει,

id est

Dicit quidem, sed e dictis facit nihil

ita respondet chorus :

Φιλεῖ γὰρ ὀκνεῖν πράγμ᾿ ἀνὴρ πράσσων μέγα,

id est

Qui facinus ingens tentat, ille lentus est,

sentiens in arduis ac periculosis negotiis non esse praecipitandum consilium. Huic rursus ita respondet Electra :

Καὶ μὴν ἔγωγ᾿ ἔσωσ᾿ ἐκεῖνον οὐκ ὄκνῳ,

id est

At is quidem haud contante me servatus est,

sentiens perniciosam esse contationem, cum urget praesens periculum.

Index Adagiorum