V. 2. Mendacium utile. xxv

Dives ille apud satyricum Juvenalem dicit : Quid enim salvis infamia nummis ? et Dorionem Terentianum non pudet vanitatis, dum ob rem. Sed honesto propius est quod ait Orestes in Electra Sophoclis :

Δοκῶ μὲν οὐδὲν ῥῆμα σὺν κέρδει κακόν,

id est

Nullum reor verbum quod est lucro malum.

Convenerat enim ut fingerent ipsum esse mortuum. Sentit igitur famam mortis vivo nihil nocituram, sed ad id quod constituerant fore accommodam. Venerant enim ulturi Agamemnonis mortem idque perfecerunt.

Index Adagiorum