V. 2. Surculum defringere. xxiv

Simili forma dixit eodem in loco surculum defringere pro eo quod est : non callere totam disciplinam, sed ex ea paululum quod ad rem praesentem faciat decerpere, quemadmodum jureconsulti nonnunquam aliquam sententiam aut fragmentum adducunt e theologorum disciplina. Locus apud Ciceronem hunc in modum habet : Atque hactenus loquuntur, etiam hac instituendi divisione utuntur, sed ita, non ut jure aut judicio, ut denique recuperare amissam possessionem, sed ut ex jure civili surculum defringendo usurpare videantur.

Index Adagiorum