V. 2. Lacinia tenere. xxiii

Qui leviter rem tenent lacinia tenere dicuntur, hoc est extrema vestis ora. Cui contrarium est illud Medius teneris. M. Tullius libro De oratore III : Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, rebus definitum, obtinent atque id ipsum lacinia. Non dubium est quin Cicero metaphoram duxerit a populari sermone, nam idem dictum et hodie durat apud nostrates, si quem invitant non ex animo. Inde illud scindere paenulam. Et apud Terentium Mida Getam resupinat pallio. Cicero videtur allusisse ad illud Plauti in Asinaria : Lacrimantem lacinia tenet lacrimans.

Index Adagiorum