V. 2. In herba luxuries. xxii

Rustici semina copiosius quam expedit herbescentia dicunt luxuriare. Eam praeproperam laetitiam appellant luxuriem, quam immissis in agrum jumentis aut pecudibus corrigunt, quod illi vocant depascere. Maro :

Luxuriem segetum tenera depascit in herba.

M. Tullius eodem libro quem modo citavi : Quod si hic noster Sulpitius faceret, multo ejus oratio esset pressior ; in qua nunc interdum, ut in herbis rustici dicere solent in summa ubertate, inest luxuries quaedam, quae stilo depascenda est.

Index Adagiorum