V. 2Liber non est qui non aliquando nihil agit.xxi
Qui in summo otio versabantur ab omnibus feriati negotiis, ii nihil agere dicebantur. M. Tullius eodem libro sub persona Crassi ad Scaevolam : Quid igitur ? inquam, Quando ages negotium publicum, quando amicorum, quando tuum ? Quando denique nihil ages ? Tum illud addidi : Mihi enim liber esse non videtur qui non aliquando nihil agit. [De orat., II, 5, 21] Haec ille. Mox interpretatur quid declaret nihil agere : In qua, inquit, permaneo, Catule, sententia meque, cum huc veni, hoc ipsum nibil agere et plane cessare delectat. Nam cessare dicuntur non tantum ii qui desistunt a negotio, sed qui sunt in otio. Expedit autem interdum nihil agere, ut caetera recte agamus. Alias ostendimus eos nihil agere dici qui inanem sumunt operam.