V. 2. Conchas legere. xx

Summi otii est conchas et umbelicos legere in littoribus, qui lusus esse solet puerorum. Quanquam transferri potest ad eos qui aliud agentes obiter etiam leviora quaedam animi gratia admiscent. Crassus orator apud Ciceronem libro De oratore secundo, de Lelio et Scipione loquens, Non audeo inquit dicere de talibus viris, sed tamen ita solet narrare Scaevola conchas eos et umbelicos ad Caietam et ad Lucrinum legere consuevisse et ad omnem animi remissionem ludumque descendere. Umbelicos, opinor, appellat vel conchas vel calculos umbelici formam imitantes vel herbam quae Veneris umbelicus dicitur auctore Dioscoride. ln conchis enim incredibili varietate lusit natura, quemadmodum refert Plinius libro nono, capite XXXIII. Tot, inquit, colorum differentiae, tot figurae planis et concavis, longis et lunatis, in orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis, levibus, rugatis, denticulatis, striatis, vertice muricatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato, jam distinctione virgulata, crinita, crispa, cuniculatim, pectinatim, imbricatim undata, cancellatim reticulata, in obliquum, in rectum expansa, praedensata, porrecta, sinuata, brevi nodo ligatis, toto latere connexis, ad plausum apertis, ad buccinam recurvis et caetera. In subterraneo domicilio quod ostenditur juxta Cumas Italiae, quod vulgus fingit fuisse antrum Sibyllae, cum verisimile sit fuisse speluncam praedonum ac piratarum, visuntur parietes vario concharum contextu musaicum opus imitantes. Valerius Maximus libro octavo, capite VIII de Scipione et Lelio refert idem quod narrat Cicero.

Index Adagiorum