V. 2. E circulo. xiv

Hominem e trivio plebeium et contemptum appellamus. Marcus Tullius pro eo dixit e circulo. Circulum autem vocat conventiculum hominum in foro aut in plateis confabulantium. Ita Crassus eodem quem modo citavi libro : Effudi vobis omnia quae sentiebam ; quae fortasse, si quemcumque patrem familias arripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset.

Index Adagiorum