V. 2. E schola cantilena. xii

Plautus, ut ante admonui, theatri nugas appellat quae solent in comoediis recitari. M. Tullius e scholis cantilenam appellat orationem declamatoriam ac juvenilem, plus habentem ostentationis quam sapientiae. Locus sic habet eodem libro : Gerendus est tibi mos adulescentibus, Crasse, qui non Graeci alicujus quotidianam loquacitatem neque ex scholis cantilenam requirunt, sed ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo atque ex eo qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperii et gloriae sit consilio linguaque princeps. Conveniet in illos qui nunquam versati sunt in bonis auctoribus nec ex ipsis fontibus hauserunt eruditionem solidam, sed tantum in scholis decantata tenent. Quod genus sunt illa : Non crederem Evangelio nisi me Ecclesiae compelleret auctoritas et Ingratum est Spiritui Sancto quicquid offertur eo praetermisso quod debebatur, Multa fecit dominus Jesus quae non sunt scripta, Non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum.

Index Adagiorum