Ibidem non absque proverbii specie operarios appellat qui citra philosophiae cognitionem causas agunt. Architectus ex arte rationem operis praescribit, operarii vero non judicium suum, sed tantum operam adhibent juxta praescriptum. At qui philosophiam callet, ex se paratus est de quavis re recte dicere. M. Tullius de Mnesarcho loquens : Has quos nos oratores vocamus nihil esse dicebat nisi quosdam operarios lingua celeri et exercitata ; oratorem autem, nisi qui sapiens esset, esse neminem. Rursus in Bruto : Nam illud minus curo quod congessisti operarios omnis ; ut mihi videantur mori voluisse nonnulli, ut a te in oratorum numerum referrentur. Hujus generis oratores libro Dc claris oratoribus appellat vocales : Addamus, inquit, huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianium. Transferri poterit ad contionatores qui, quod parum exercitati sunt in sacris literis, e collectaneis ediscunt quod apud populum multo clamore multaque corporis jactatione detonent aut qui in templis ingenti boatu canunt non intellecta : non contionatores, sed operarii, non cantores, sed operarii.