V. 2. Res palestrae et olei. x

Quae non ad serium negotium, sed ad lusum et ostentationem adhibentur, palestrae et olei dicuntur, cum in praelio majoribus opus sit viribus. In palestra non armati, sed uncti concertabant, tum quo difficilior esset apprehensio et elapsus facilior, tum quo corpus esset nitidius ; certabant enim nudi. M. Tullius libro De oratore primo : Nitidum quoddam genus est verborum et laetum, sed palestrae magis et olei quam hujus civilis turbae ac fori. Hujusmodi ferme est in scholis quibusdam trita sophistica, quae ad ostentationem ac ludicram concertationem reddit hominem invictum, ad serias tractationes inutilem. Itaque recte in eodem libro monet quidam ut dictionem ex domestica exercitatione et umbratili medium in agmen, in pulverem, in clamorem, in castra atque in aciem forensem educamus. Consimiliter, libro II de Isocratis discipulis agens, Sed eorum inquit partim in pompa, partim in acie illustres esse voluerunt. Eodem spectat quod ait libro De legibus I : Fannii autem aetate conjunctus Antipater paulo inflavit vehementius, habuitque vires agrestes ille quidem atque horridas, sine nitore ac palaestra, sed tamen admonere reliquos potuit ut accuratius scriberent. Haec ibi. Quod prius dixerat oleum hic vocat nitorem. Et in libro De claris oratoribus unctius vocat quod est nitidius : Ijam, inquit, erat unctior quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Rursus in Oratore ad Brutum : Numerus autem non dum depromebatur neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione. Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam palestram et extrema lineamenta orationi attulit. Palestram appellat venustatem ad ostentationem adhibitam. In his porro verbis nec illud absque proverbii specie dictum est extrema lineamenta, pro extrema manu. Metaphora ducta a pictoribus.

Index Adagiorum