V. 2. Omissis fontibus consectari rivulos. ix

In eodem libro non sine proverbii specie dixit rivulos consectari pro eo quod est : minus ad rem pertinentia dicere, omisso eo quod est negotii caput. Hac metaphora videtur admodum delectatus Hieronymus. M. Tullii verba sic habent : Tamen tardi ingenii est rivulos consectari, fontes rerum non videre. Etiam aetatis est ususque nostri a capite quod velimus arcessere et unde omnia manant videre.

Index Adagiorum