V. 2. Mens coeli terraeque regina. vii

Socrates apud Platonem in Philebo : Πάντες γὰρ συμφωνοῦσιν οἱ σοφοί, ἑαυτοὺς οὕτω σεμνύνοντες, ὡς νοῦς ἐστι βασιλεὺς ἡμῖν οὐρανοῦ καὶ γῆς, id est Omneis enim sapientes consentiunt, hoc pacto seipsos honestantes, quod mens nobis regina coeli et terrae. Sensit sapientia gubernari omnia potius quam voluptate. cum enim Philebus probasset felicitatem ex sapientia et voluptate mixtam, quaeri coeptum est utra duarum plus haberet momenti ad beatitudinem. Quoniam autem Plato dicit in hoc omneis consentire, subindicat fuisse vulgo jactatum. Convenit huic quod habet Haemon Sophocleus :

Πάτερ, θεοὶ φύουσιν ἀνθρώποις φρένας,

Πάντων ὅσ᾿ ἐστὶ χρημάτων ὑπέρτατον,

id est

Pater, dei mentem inserunt mortalibus,

Quae res opes exuperat omneis maxime.

Index Adagiorum