V. 2. Civitas non civitas. vi

Haemon Creontem tendentem ad tyrannidem ita tangit :

Πόλις γὰρ οὐκ ἔσθ᾿, ἥτις ἀνδρός ἐσθ᾿ ἑνός,

id est

Quae unius hominis, illa non est civitas.

Dixerat Creon ipsius esse, non alterius, imperare regioni. Haemon negat eam esse civitatem ubi summa rerum penes unum hominem est. Polis enim Graecis vel a versando vel a multitudine dicta videtur, Latini rempublicam appellant. At respublica non est ubi unius arbitratu aguntur ferunturque omnia. Itaque, cum Creon respondisset civitatem censeri illius qui illi imperat, subjicit Haemon :

Καλῶς ἐρήμης γ᾿ ἂν σὺ γῆς ἄρχης μόνος,

id est

Recte unus ut deserto in agro regem agas.

Regium est imperare liberis neque quicquam absque civium consensu tentare.

Index Adagiorum