V. 2. Principi obtemperandum in omnibus. v

Non sine proverbiali schemate dictum est in eadem tragoedia quod ait Creon :

Ἀλλ᾿ ὃν πόλις στήσειε, τοῦδε χρὴ κλύειν

Καὶ σμικρὰ καὶ δίκαια καὶ τἀναντία,

id est

Sed principatum civitas cui tradidit,

Hic audiendus, sive levia praecipit

Sive aequa mandat sive et his contraria.

Vox autem tyranni est, non principis. Neque enim princeps est qui praescribit injusta.

Index Adagiorum