V. 2. Quod fieri non potest nec incipiendum quidem est. ii

Prius retulimus Ἀδύνατα θηρᾷς, id est Impossibilia venaris. Quod aliis verbis expressit Sophocles in Antigone :

Ἀρχὴν δὲ θηρᾶν οὐ πρέπει τἀμήχανα,

id est

Quae efficere nequeas, nec vel ordiri decet.

Verba sunt Ismenes deterrentis Antigonem ne Polynicen sepeliat adversus regium edictum.

Index Adagiorum