V. 1. Pervicacia stultitiae dat poenas. xcix

In eadem tragoedia Tiresia Creontem admonens ne praefractus ac rigidus persistat in sententia, ita loquitur :

Αὐθαδία τοι σκαιότητ᾿ ὀφλισκάνει,

id est

Praefracta mens amentiae poenas luit.

Intractabilis illa ferocia fere solet magnae cujusdam calamitatis esse praeludium, quemadmodum indicant et Hebraeorum proverbia : Contritionem praecedit superbia et Ante ruinam exaltatur spiritus. Hoc Tiresiae dictum eleganter expressit Haemon in eadem fabula duplici metaphora, arborum et nautarum. Carmen sic habet :

Ὁρᾷς παρὰ ῥείθροισι χειμάρροις ὅσα

Δένδρῶν ὑπείκει, κλῶνας ὡς  ἐκσῴζεται͵

Τὰ δ᾿ ἀντιτείνοντ᾿ αὐτόπρεμν᾿ ἀπόλλυται.

Αὕτως δὲ ναὸς ὅστις ἐγκρατὴς πόδα

Τείνας ὑπείκει μηδέν‚ ὑπτίος κάτω

Στρέψας τὸ λοιπὸν σέλμασιν ναυτίλλεται,

id est

Vides, ut in torrentium decursibus

Quae cedit arbor surculos servat suos,

At quae resistit, stirpe cum ipsa deperit.

Nauclerus itidem qui tenens clavum nihil

Concedit aurae et fluctibus, devolvitur

Ac jam repandis navigat nixus foris.

Index Adagiorum