V. 1. Deo nemo potest nocere. xcv

Sententia pia est, sed a Creonte impio animo dicta :

Θεοὺς μιαίνειν οὔτις ἀνθρώπων σθένει ,

id est

Violare (sive Polluere) divos nemo quit mortalium.

Veteribus persuasum erat offendi divos inferos, si mortuo negaretur sepultura ; offendi Jovem supplicium, si quis supplicem rejiceret. At Creon putabat nihil hujusmodi rerum curae esse diis, quod illi non queant a quoquam laedi. Hoc carmen occini potest iis qui indignum Deo putant in matrice virginis latitasse et per uterum virginis exisse, unde prodeunt homines caeteri, aut qui putant corpus Domini pollui, quod in stomachum hominis immundum descendat :

Θεοὺς μιαίνειν οὔτις ἀνθρώπων σθένει,

neque sol polluitur tot cloacas ac paludes lustrans.

Index Adagiorum