V. 1. Mortuos rursus occidere. xciv

Ibidem verba Tiresiae sunt ad Creontem suadentis ut Polynicis corpus sinat condi sepulcro :

Ἀλλ᾿ εἶκε τῷ θανόντι, μηδ᾿ ὀλωλότα

Κέντει· τίς ἀλκὴ τὸν θανόντ᾿ ἐπικτανεῖν;

id est

Age, mortuo concede nec qui extinctus est

Stimulato : quae nam est fortitudo mortuum

Necare rursum ?

Confine est illi quod alibi retulimus, jugulare mortuos.

Index Adagiorum