V. 1. Non movenda loqui. xciii

Eodem in loco jam irritatior Tiresia sic minatur Creonti :

Ὄρσεις μὲ τἀκίνητα διὰ φρενῶν φράσαι

id est

Tu me excitas ut quae latent in pectore

Immota cogar proloqui.

Usus erit, quoties adversariorum improbitas eo nos compellit ut quae decreveramus silentio tegere, efferamus. Creon enim illum convicio tetigerat, dicens :

Σοφὸς σὺ μάντις, ἀλλὰ τἀδικεῖν φιλῶν,

id est

Tu doctus augur, at suetus laedere.

Quod ipsum convenit in hominem prudentem aut eruditum, sed improbum. Confine est illi : Non movenda moves.

Index Adagiorum