V. 1. Vati non conviciandum. xci

In eadem fabula Creon Tiresiae more vatum incandescenti ac liberioribus dictis impetenti regem ita loquitur :

Οὐ βούλομαι τὸν μάντιν ἀντειπεῖν κακῶς,

id est

Vati vicissim nolo proloqui male.

Quod Horatius ait Genus irritabile vatum non tantum ad poetas, sed multo magis ad divinos pertinet. Eblandiendum est si quid ab eis velis exculpere ; quos si provoces, divinant omnia mala. Conveniet uti, ubi quis nos impetierit imponenti convicio velut afflatus furore quodam, cui honoris gratia nolimus vicissim maledicere, cum non desit quod retorqueatur, aut cum libertatem eam tribuimus irae, veluti furori cuidam. Cum irato enim nihilo sanius decertes conviciis quam cum furioso. Finitimum est illi quod ante retulimus, Omitte vatem, praeterea illi, Ni pater esses, quod est in hac eadem fabula sub persona Haemonis.

Index Adagiorum