V. 1. Vindicta velox. lxxxix

De sera vindicta numinum aliquot proverbiis testatum est, quae supra retulimus. Sed quod ait Sophocles expeditam deorum vindictam magis huc conducit, ut in aliquod prolapsi malum mature resipiscamus. Verba sunt chori ad Creontem :

Ὅσον γ᾿, ἄναξ‚ τάχιστα· συντέμνουσι γὰρ

Θεῶν ποδώκεις τοὺς κακόφρονας βλάβαι,

id est

Rex, ista facito quam potes celerrime.

Noxae citipedes numinum improbos viros

Subito occupant, junctae simul compendio.

Id evenit Creonti, cui vindicta poene prius adfuit quam absolveretur Tiresiae vaticinium.

Index Adagiorum