V. 1. Celeritas in malis optima. lxxxv

Sophocles in Antigona

Βράχιστα γὰρ κράτιστα τἀν ποσὶν κακά,

id est

Urgentibus malis celeritas optima est.

Verba sunt chori ad Creontem in vario luctu domus cupientem a medio tolli. Nam cito perire quem vitae tedet, nonnihil est lucri. Nihil molestius quam diu animo discruciari, si quid mali imminet quod vitari non queat. Optimum est dare operam ut sit quam brevissimum.

Index Adagiorum