V. 1. Apologus Alcinoi. lxxxii

Ἀπόλογος Ἀλκινόου commemoratur in Graecorum collectaneis, ut a nobis antea commemoratus est. Originem autem tum divinavimus ex Homeri Odyssea, apud quem in convivio multa de se mentitur Ulysses. Nec absurdum esset commentum, si Alcinoi apologus dici posset ficta narratio apud Alcinoum habita. Aristoteles tamen Rhetoricorum tertio, cum obiter meminit hujus apologi, sic loquitur ut videri possit notasse scriptorem aliquem qui finxerit orationem ad Penelopen, contexens omnia quae multis annis geri potuerint, ficta narrans pro veris. Fortassis scriptor, cui nomen Alcinous, induxit personam Vlyssis apud Penelopem plurima commemorantem, quasi vel in bello vel in itinere vere passus esset ea. Locus apud Aristotelem sic habet : Ἔτι πεπραγμένα δεῖ λέγειν ὅσα μὴ πραττόμενα ἢ οἶκτον ἢ δείνωσιν φέρει. Παράδειγμα ὁ Ἀλκινόου ἀπόλογος, ὅτε πρὸς τὴν Πενελόπην ἐν ἑξήκοντα ἔτεσι πεποίηται. Trapezontius interpres legisse videtur : Ἔτι μὴ πεπραγμένα δεῖ λέγειν ὃσα πραττόμενα et caetera. At ne sic quidem locus videtur vacare mendis. Quare suspendemus hic sententiam, donec vel e Gregorii Nazianzeni commentariis in hos libros vel aliunde compertius aliquid fuerimus nacti.

Index Adagiorum