V. 1. Ὁλοεχίνος. lxxxi

Antea retulimus ex oratione Aeschinis περὶ ὁλοσχοίνου ἀβρόχου cum lexicographi pro ὁλοσχοίνου habeant ὁλοεχίνου. Qui adjecit scholia in Demosthenem citat orationem Aeschinis adversus Demosthenem Περὶ τῆς παραπρεσβείας et Theophrastum in quarto libro. Apud Aeschinem reperri ὁλοσχοίνου. Similiter Theophrastus libro De plantis quarto inter ea quae proveniunt in aquis facit — quod admonet scholiastes — tria σχοίνου, hoc est sparti sive junci, genera, quorum unum sit acutum, quod appellant masculum, id est infrugiferum, alterum frugiferum, quod a nigro fructu vocant μελαγκρανίν, tertium quod dicitur ὁλοσχοῖνος, pinguitudine, magnitudine, et callositate caeteris praestans. Hoc ultimum putat accommodatius ad plectendos funes, quod mollius sit et carnosius. Dioscorides libro IV paulo secus distinguit genera, sed admonet tertium, quod ὁλοσχοῖνος dicitur, esse caeteris et asperius et callosius. Ut autem quidam pro σχοῖνος scriberent ἐχῖνος suspicor in causa fuisse quod Theophrastus meminit carnositatis (quasi novum sit audire carnem mali aut cerasii !). Echinus tamen terrestris, quem appellant erinacium, in hoc convenit cum holoschoeno, quod habet asperitatem, unde et cutis detracta cum spinis utilis est ad defricanda vasa. Proinde dictum videtur de duro et procaci sermone, quo velut os alicui percellimus. Hoc quicquid est appendicis lectorem celare nolui.

Index Adagiorum