Quemadmodum Irus et Codrus ob inopiam in vulgi fabulam abierunt, ita et Salacon quidam extremae paupertatis homo effecit ut omneis fortuna tenui Salacones dicerentur et ipsa paupertas salaconia. Meminit Hesychius, sed idem indicat eodem nomine fuisse notatos fastuosos et arrogantes, unde ductum sit verbum σαλακωνίζειν καὶ σαλακωνεύειν pro eo quod est fracto delicatoque gradu incedere. Addunt testem Theophrastum, qui σαλάκωνα dixerit eum qui sua profundit temere. Ex his colligere licet adagii convicium non haesisse in quosvis pauperes, sed in eos dumtaxat qui fastu luxuque redacti sunt ad inopiam. Vox autem dicta videtur a verba σαλάξαι quod est labefactari et ad ruinam tendere.