V. 1Surculus surculum ferens.lxxviii
Qui singuli sunt infirmi tamen concordia juncti multum habent roboris. Ita Ennius apud Festum.
[Sign. Verb., Budapest p. 423, « surum »] Veteres enim, ut Festus admonet, surum dicebant, unde nos dicimus surculum diminutive. Non me fugit carmen esse vitiatum etiam in Aldina aeditione ; fortasse legendum : si unus surum surus ferret, eum (aut se) defendere posset (aut possent). Stirps habet robur, surculi nihil habent virium nisi juncti.Unus surus surum ferret, tamen defendere possent.