I. 5. Pedem ubi ponat non habet. vii

Unde et illa proverbialis hyperbole ducta videtur apud Ciceronem frequens : Pedem ubi ponat non habet pro eo, quod est : ne tantillum quidem agri possidet. Libro Epistolarum ad Atticum XIII : Ariobarzanis filius Romam venit. Vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare ; nam quomodo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet. Idem Philippicarum secunda : Quid erat in terris, ubi in tuo pedem poneres ? Rursum libro septimo ad Atticum : Pedem in Italia vide nullum esse, qui non in istius potestate sit. Item libro De finibus quarto : Quid enim sapientia ? pedem ubi poneret non habebat sublatis officiis omnibus. Conveniet autem in hominem insignite tenuem atque inopem, cui ne vestigium quidem pedis sit in agrorum possessionibus. Apud eundem est jocus in fundum, quem possis mittere funda.

Index Adagiorum