V. 1. Cum ramento. lxix

Tropo proverbiali cum ramento reddidisse dicitur qui totum reddidit nulla ex parte decurtatum. Sumptum apparet a fabris aerariis, qui sibi servant quod lima deraserint. Plautus in Bacchidibus : Quia patri omne cum ramento reddidi. Cum ramento additum ἐπιτάσεως gratia. Idem velut interpretatur subjiciens : Omne oppido, hoc est omne prorsus. Cum pulvisculo et cum erugine alias nobis dicta sunt. Plautus in Rudentibus :

Converret jam hic me totum cum pulvisculo.

Index Adagiorum