V. 1. Nutricis pallium. lxviii

Nutrices, quoniam tractant infantes, saepe vestes habent bua, saliva, mictu foriaque contaminatas. Unde Plautus in Bacchilidibus :

Si unam peccavisses syllabam,

Fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.

In arcanis literis crebra mentio panni menstruatae.

Index Adagiorum