V. 1. Curre denuo. lxvii

Τρέχ᾿ αὖθις id est curre denuo ! Hoc ita refertur a Luciano in tragoedia cui titulus Ὠκύπους quasi sit in tonstrina natum. Quanquam totum hoc poemation mendis scatet nec ullam habet micam salis Lucianici. Inducitur illic podagrosus juvenis, qui tament affectabat videri ὠκύπους. Is rogatus a sene unde accidisset pedis dolor respondit se, cum magna celeritate curreret, distrinxisse talum atque hinc esse cruciatum. Huic respondet senex :

Τρέχ᾿ αὖτις, ὥς τις εἶπον ἢ καθήμενος

Πώγωνα τίλλει κουρέων ὑπ᾿ ὠλέναις.

Si legas εἶπεν ὃς, sensus erit : Curre denuo ! sicuti dixit quidam qui sedens vellit barbam sub cubitis tonsorum, hoc est qui curatur a tonsore. Podagrosi remedium petunt a tonsoribus et tamen nolunt videri podagram, sed pedem alioqui laesum, ut ex immodico cursu. Interim aliquis eorum qui tondentur, sentiens fictam esse causam, respondet : Τρέχ᾿ αὖθις. Nam id solet esse remedium in simili malo. Posteaquam enim nervus incaluit violento motu, cessat dolor. Quod quotidie videre est in equis, qui post cursum aut non claudicant aut levius claudicant. Probabilius tamen est pro κουρέων legendum κουριῶν, participium a verbo κουριᾶν, quod est hirsutum esse et tonsoris egere : Quemadmodum aliquis dixit, qui sedens in tonstrina vellit barbam quam habet hirsutam sub alis. Illic enim desinent otiosi et garruli. Horatius :

Cultello proprios purgantem leniter ungues.

Haec mea divinatio si cui non placet, sequatur quod magis arridet. Res non est magni momenti.

Index Adagiorum