V. 1. Medullitus oculitus. lxii

Intimum affectum veteres variis modis exprimebant : Ex corde, ex animo, toto pectore, de quo diximus, penitus, ex intimis praecordiis, medullitus, animitus, oculitus. Plautus apud Nonium in Cornicibus :

Qui amant ancillam meam Sedulium oculitus.

Amantium enim est oculum appellare quod unice charum est. In Mustellaria  : Euge, oculus meus ! Rursus :

Volo placere meo Philolacheti, meo oculo, meo patrono.

Index Adagiorum