V. 1. Halopanta. lix

Halopantam veteres appellabant omnia mentientem. Plautus in Curculione :

Edepol nugatorem lepide nactus est hunc Phedromus.

Halopantam an sycophantam magis hunc dicam nescio.

Verba sunt militis conquerentis de Curculione, qui annulo militis imposuerat lenoni. Nonius Marcellus citans hunc Plauti locum haec refert : Halopantam aut sycophantam : hominum genus nequam, quod ob suenda mendacia miserrima mercede conducitur. Festus hunc in modum : Halopanta significat omnia mentientem. Πάντα enim Graeci omnia, ἁλιτόμενον fallentem appellant. Quantum autem tribuendum sit ejusmodi fragmentis non minus depravatis quam decurtatis nescio. Aldina aeditio habuit aliam etymologiam, sed magis etiam mendosam. Nam si halopanta venit ab ἀλέω sive ἀλιτεύομαι, neutra dictio habet primam aspiratam et utraque corripit primam, cum apud Plautum sit producta, ut exigit trochaici carminis ratio. Rursus si venit ab ἁλός, convenit quidem aspiratio, sed haec quoque vox habet primam brevem. Adde quod est nova compositione forma a nomine non a verbo — mollius erat πανθαλήτης. Quoniam autem est in his vocibus duabus schema προσονομασίας, propius alludit ad sycophantam halophanta quam halopanta. Ἁλοφάντης autem dici videtur qui defert eos qui telonas conantur fraudare vectigalibus, quemadmodum sycophantae dicti sunt qui deferebant exportantes ficos Athenis. Si legamus ἀλλοφάντην, quasi aliena loquentem varieque mentientem, convenit quidem metri ratio, sed abjicienda est aspiratio primae vocalis. Metrum tamen constabit, si Graece pronunties halophanten aut sycophanten. Tum enim in primo loco erit anapestus pro spondaeo. Plautus autem non raro graecissat in comoedia. Verum hoc doctis relinquo discutiendum.

Index Adagiorum