V. 1. Ut ex bulga matris. lvii

Nonius Marcellus refert hunc trochaicum tetrametrum catalecticum e Lucilio :

Ita uti quisque nostrum e bulga est matris in lucem aeditus.

Id ad nuditatem inopiamque referri postest. Potest et ad aequam omnibus vitae conditionem. Nativitas enim non distinguit Croesum ab Iro, non regem a plebeio. Eaedem sunt voces reginae parturientis et mendicae. Idem vagitus caesaris emergentis et tenuissimi cujuslibet. Neque mundius est cavum unde se profert monarchae filius quam unde prodit ancillae proles. Festus indicat vocem esse Gallorum, qui folliculos aut crumenas aut sacculos scorteos, hoc est e pellibus factos, olim appellabant bulgas. Lucilius satirica libertate matricem sive vulvam bulgae nomine designavit. Quod Graeci dicunt Nudus tanquam ex matre alibi nobis commemoratum est.

Index Adagiorum