V. 1. Socratis gallus aut callus. lvi

Nonius Marcellus e Varrone citat Socratis gallum in significationem calviciei : Invenisse se, cum dormire coepisset tam glaber quam Socratis gallus, esse factum ericium cum pilis et proboscide. Sentit quisquis illic loquitur se, cum iret cubitum, fuisse levi corpore nec ullos habuisse pilos toto corpore, in somno transformatum in ericium, qui totus hirsutus est et suum more proboscidem habet. Scio locum esse mendosum nec me fugit quid habeat Aldina aeditio, quae pro gallo legit calvum. Lectio tolerabilis esset, si pro calvum legamus callum, hoc pacto : Invenisse se, cum dormire coepisset tam glaber quam Socratis callus (sive callum), esse factum ericium et caetera. Socrates corporis erat patientissimi, quod ad omnem laborem occalluerat, ambulabat nudis pedibus, dormiebat humi. Hinc jocus in Socratis callum. Non ignoro quid narrent de gallo deplumato, quem Diogenes, ni fallor, immiserat in scholam Platonis, sed magis placet ut legamus callum. Facilis enim transitus est a c in g, cognatam literam. In corporis partibus quae callum habent non proveniunt pili, velut in pedum cavo et vola manuum. Vulgus illiteratum significans nihil esse quod det, ostensa vola manus dicere solet : hinc mihi pilum evelle ! Adagium conveniet in nudos et inopes.

Index Adagiorum