V. 1. Praeficarum more. lv

Praeficae dicebantur mulieres in hoc conductae, ut in funere lamentarentur ac defuncti laudes praedicarent, aliis plorandi modum praeirent, unde et praeficae dictae sunt, quasi praefectae. Ab his jocus sumitur in eos qui simulant amorem aut dolorem, cum lucri causa faciant quicquid faciunt. Lucilius citante Nonio :

Mercede quae conductae flent alieno in funere praeficae,

Multo et capillos scindunt et clamant magis.

Id imitatus est Horatius :

Ut quae conductae plorant in funere dicunt

Et faciunt prope plura dolentibus ex animo.

Plautus apud Nonium in Frivolaria :

Superavere omneis argutando praeficas.

Convenit et in illos qui prae invidia non sustinent laudare nisi vita defunctos. Naevius apud Festum : Haec quidem me hercle, opinor, praefica est, quae sic mortuum collaudat. Id familiare est uxoribus, ut maritum defunctum in alterius invidiam sine fine praedicent. Quadrabit et in illos qui, cum ipsi nihil habeant quod laudem promoveatur, laudandis aliis affectant videri aliquid. Plautus in Truculento :

Sine virtute argutum civem mihi habeam pro praefica,

Alios quae collaudat, eapse sese vero non potest.

Index Adagiorum